라틴어 문장 검색

Neque solum haec consideranda sunt, sed etiam morbi genus quod sit, utrum superans an deficiens materia laeserit, corruptum corpus sit an integrum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장19)
Nam si materia vel deest vel integra est, istud alienum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장20)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장35)
Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, cum iam spatio ipsa materia et exhausta est et corpus conrupit, ut detractio inbecillum id facere possit, non possit integrum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장39)
sic enim averti materiae cursum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장49)
Sive autem primo sive secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere et perlucere coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest sincerum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장77)
Utraque non ex his tantum materiae generibus, sed etiam ex quolibet alio recte fit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장6)
Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장9)
Opus etiam esse cucurbitula potest in morbis longis, quamvis iam eis spatium aliquod accessit, sive corrupta materia sive spiritum male habente:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장12)
Fereque eo modo dempta materia, superioribus partibus levatis, morbum ipsum mollit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장34)
maximeque cum a summis aut a mediis partibus corporis evocare materiam volumus, ideoque extremas partes perfricamus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장24)
nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, sive id ipsum membrum sive per id aliud levamus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장31)
At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo novae materiae fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장32)
In media vero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices vel bulbos adsumimus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장11)
Inbecillissimam vero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION