라틴어 문장 검색

Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 485:2)
hic erit iuvenis penes quem perfecti huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Poenisque appellatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 488:1)
hoc primum cum Hannibale proelium fuit, quo facile apparuit et equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 492:1)
prius Placentiam pervenere quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 494:1)
Coelius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 495:1)
dum Hannibal citra flumen legationibus Gallorum audiendis moratus traicit gravius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 498:1)
Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra communivit et postero die in conspectu hostium acie derecta potestatem pugnae fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 499:1)
ad duo milia peditum et ducenti equites vigilibus ad portas trucidatis ad Hannibalem transfugiunt, quos Poenus benigne adlocutus et spe ingentium donorum accensos in civitates quemque suas ad sollicitandos popularium animos dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 502:1)
missisque Hannibal primum Numidis deinde omni equitatu turbasset utique novissimum agmen, ni aviditate praedae in vacua Romana castra Numidae devertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 505:2)
nec procul inde Hannibal cum consedisset, quantum victoria equestri elatus, tantum anxius inopia, quae per hostium agros euntem nusquam praeparatis commeatibus maior in dies excipiebat, ad Clastidium vicum, quo magnum frumenti numerum congesserant Romani, mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 508:1)
nec sane magno pretio, nummis aureis quadringentis, Dasio Brundisino, praefecto praesidii, corrupto traditur Hannibali Clastidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 509:2)
repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum facta nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis, et ut primo quoque tempore collegae ferret auxilium, missae traduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 542:1)
iam ambo consules et quidquid Romanarum virium erat Hannibali oppositum aut illis copiis defendi posse Romanum imperium aut spem nullam aliam esse satis declarabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 546:1)
itaque nequiquam dissentiente Cornelio parari ad propinquum certamen milites . Hannibal cum quid optimum foret hosti cerneret, vix ullam spem habebat temere atque improvide quicquam consules acturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 564:1)
robora virorum cerno inquit Hannibal;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 572:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION