라틴어 문장 검색

patuere recisae cum capulis hastisque manus mediisque sagittae luminibus stantes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권12)
expavere umbrae, fulgorque recisus sideribus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권137)
videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui regnatur et homo ipse qui regnat, ne ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinant qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit, ne ille civitates extollat aut deprimat sub quo fuit sine civitatibus aliquando gens hominum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 1:1)
sed hoc confestim a praefatis hostibus interrupto, maiore sint calamitate depressi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII.2)
et nisi prius ignis temtationis reciderit, reum se quasi usque ad uesperum cognoscat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:19)
quo malis praesentibus durius deprimebatur, eo de aeterna certius praesumtione respirabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:10)
dei creandi materiam lignum uel lapidem esse non posse, quorum recisurae uel igni absumerentur, uel in uasa quaelibet humani usus formarentur, uel certe dispectui habita foras proicerentur, et pedibus conculcata in terram uerterentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII.4)
Quo tempore antistes prouinciae illius, uocabulo Bosel, tanta erat corporis infirmitate depressus, ut officium episcopatus per se inplere non posset;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 2:5)
Resurgens autem sensit dimidiam corporis sui partem a capite usque ad pedes paralysis langore depressam, et maximo cum labore baculo innitens domum peruenit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].4)
se superstitem gloriae suae ad crimen atque invidiam superesse, ex liberatore patriae ad Aquilios se Vitelliosque recidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 72:2)
adeo moderatio tuendae libertatis, dum aequari velle simulando ita se quisque extollit ut deprimat alium, in difficili est, cavendoque ne metuant, homines metuendos ultro se efficiunt, et iniuriam a nobis repulsam, tamquam aut facere aut pati necesse sit, iniungimus aliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 729:1)
Syracusaeque, cum breve tempus libertas adfulsisset, in antiquam servitutem reciderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 419:4)
dein remissa subito velut ex muro cadentem navem cum ingenti trepidatione nautarum ita undae adfligebat ut, etiamsi recta reciderat, aliquantum aquae acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 441:1)
ipse ad contemplandum Carthaginis situm non tam noscendi in praesentia quam deprimendi hostis causa provectus Uticam, eodem et Octavio revocato, rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 484:2)
nam cum turris per aggerem parum densati soli ageretur, rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinavit, ut speciem ruentis hostibus, trepidationem insanam superstantibus armatis praebuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 212:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION