라틴어 문장 검색

Pseudosynodus Grecorum, quam falso septimam vocabant, pro adorandis imaginibus fecerunt, reiecta est a pontificibus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 112:6)
Et domnus rex peragrata Saxonia cum integro exercitu suo in Gallias se recepit et in Aquis palatio filium suum Pippinum e Pannonia redeuntem et partem thesauri, quae remanserat, adducentem laetus aspexit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 118:4)
Domnus rex ad Saxoniam profectus Renum ad Lippeam transivit et in loco, qui vocatur Padrabrunno, positis castris consedit et inde diviso exercitu Carlum filium suum cum medietate ad conloquium Sclavorum et ad recipiendos, qui de Nordliudis venerunt, Saxones in Bardengauwi direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 132:1)
In Hispania vero Navarri et Pampilonenses, qui superioribus annis ad Sarracenos defecerant, in fidem recepti sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 174:3)
Filius autem imperatoris Carlus Albiam ponte iunxit et exercitum, cui praeerat, in Linones et Smeldingos, qui et ipsi ad Godofridum regem defecerant, quanta potuit celeritate transposuit populatisque circumquaque eorum agris transito iterum flumine cum incolomi exercitu in Saxoniam se recepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 184:4)
Ibi per aliquot dies moratus limitem regni sui, qui Saxoniam respicit, vallo munire constituit, eo modo, ut ab orientali maris sinu, quem illi Ostarsalt dicunt, usque ad occidentalem oceanum totam Egidorae fluminis aquilonalem ripam munimentum valli praetexeret, una tantum porta dimissa, per quam carra et equites emitti et recipi potuissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 185:4)
consumptoque in expugnatione illius aliquanto tempore, postquam eam tam cito capi non posse vidit, dimissa obsidione cum incolomi exercitu in Aquitaniam se recepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 189:2)
Nam Niciforo Venetiam reddidit et Haimricum comitem olim a Sarracenis captum Abulaz remittente recepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 203:2)
Quibus perdomitis cum revertissent et fratrem ab imperatore missum recepissent, filii Godofridi regis et ex primoribus Danorum non pauci, qui iamdudum relicta patria apud Sueones exulabant, conparatis undecumque copiis bellum eis intulerunt et confluentibus ad se passim ex omni Danorum terra popularium turmis commisso cum eis proelio etiam regno non multo eos labore pepulerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 221:4)
Quas cum imperator non reciperet aliasque ei per suos legatos proponeret, permanendum sibi in inchoata perfidia velut optimum iudicans missis circumquaque legatis vicinas iuxta se gentes ad bellum sollicitare curavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 253:3)
In qua provincia unus comitatus, qui Hriustri vocatur, eidem datus est, ut in eum se cum rebus suis, si necessitas exigeret, recipere potuisset.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 315:3)
Cumque legati, quos ad Abodritos miserat, reversi nuntiassent, variam gentis illius super rege suo recipiendo sententiam, meliores tamen ac praestantiores quosque de illius receptione concordare, acceptis ab eo, quos imperavit, obsidibus in regnum suum eum fecit restitui.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 319:2)
Quae tarditas in tantum noxia fuit, ut Abumarvan vastatis Barcinonensium ac Gerundensium agris villisque incensis, cunctis etiam, quae extra urbes invenerat, direptis cum incolomi exercitu Caesaraugustam se prius reciperet, quam a nostro exercitu vel videri potuisset.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 322:3)
quos ille ibi benigne receptos et audivit et absolvit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 327:2)
Quod audientes filii Godofridi contractis subito copiis ad marcam veniunt et nostros in ripa Egidore fluminis sedentes ac nihil tale opinantes transito flumine adorti castris exuunt eisque in fugam actis cuncta diripiunt ac se cum omnibus copiis suis in sua castra recipiunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 331:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION