라틴어 문장 검색

dein, postquam patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam aspernabantur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 18:1)
pacem ob agri adempti dolorem aspernabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 186:3)
dein, postquam aspernabantur flagitium aures, minis territare atque identidem admonere fortunae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 393:2)
rem per se popularem ita dextere egit ut medendis corporibus animi multo prius militum imperatori reconciliarentur, nec quicquam ad salubritatem efficacius fuerit quam quod grato animo ea cura accepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 514:1)
certatum ab utrisque tamen est ut ad reconciliandam pacem consuli opera navaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 224:2)
is profectus ad Nuceriam Alfaternam, cum pacem petentes, quod uti ea cum daretur noluissent, aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 582:1)
nec aspernanda res visa neque incaute credenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 120:1)
Hannibal nec temere credendo nec aspernando, ne repudiati aperte hostes fierent, benigne cum respondisset, obsidibus quos dabant acceptis et commeatu quem in viam ipsi detulerant usus, nequaquam ut inter pacatos composite agmine duces eorum sequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 350:1)
eam sententiam alii totam aspernari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 604:1)
haec muliebria consilia Adranodorus neque tota aspernatus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse viam, si in praesentia tempori cessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 288:1)
illud moliri clam eos atque struere ut Syracusae per speciem reconciliatae societatis in dicione Romanorum sint, dein factio ac pauci auctores foederis renovati dominentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 306:1)
itaque nec urbi nec hominibus aliud periculum quam ab semet ipsis esse, si occasionem reconciliandi se Romanis praetermisissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 426:1)
aestatis eius principio qua haec agebantur, P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis, partim remissione obsidum captivorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 266:1)
sensere etiam barbari magnitudinem animi, cuius miraculo nominis alii mortales stuperent, id ex tam alto fastigio aspernantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 310:1)
nec populus mentionem eius rei ortam a patribus est aspernatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 513:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION