라틴어 문장 검색

Et socius meus fecit quod sua natura, videlicetcanina, requirebat, quia carnes comedit et ossa.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 129:10)
Tu modo recordaris verborum cuiusdam gulosi, pigri, stulti, garruliet nugigeruli et quicquid tale de illo dicitur vel eo amplius in eo invenitur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 185:2)
et quia portus quidam est eorum qui magno vitae istius jactati salo, fidae quietis stationem requirunt;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:3)
Vides quod iste falsum quaesivit, qui non veritatem, sed adulterium requisivit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:15)
XXXV, 29), quod requirens corporis istius speciem quae animae suae attexebatur, appositus sit ad genus suum;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:2)
Intra te ea invenies, si requiras.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:9)
Ab eo ergo spera, licet brevis vitae non sit longum viaticum requirendum;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 4:4)
Si quaeris thesauros, accipe invisibiles et occultos quos in coeli altissimis, non quos in terrarum venis requiras.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:14)
Neque enim ideo Deus jurat, quod fide credentis indigeat, aut testimoniorum astipulationibus destitutus suffragium sacramenti requirat, sicut homines qui fidem nobis adsciscimus sacramento, et ideo juramus, ut credamur vera dixisse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:2)
Et ideo justus quem non videbat Dominum requirebat, corruptelae exsors, cupidus aeternitatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:12)
hoc autem quod non admonitus est fecerit, fortasse requiratur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:4)
Unde et illud majore sollicitudine solvendum arbitror, quia justus prius quae voluptuaria, quam quae necessaria sunt requirit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 4:6)
Sapiens autem et praeterita recordatur, et futura considerat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 3:2)
Verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum, Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum, nobis opponat, hoc monitu recordetur, nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 9:1)
Addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina, recordantibus quod anno nuper emenso, Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus, nec visus est quisquam laris sui defensor, nec obvius stetit, sed concaede arborum densa undique semitis clausis, sidere urente brumali, aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso, nec resistere ausi, nec apparere, pacem impetraverunt, suppliciter obsecrantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION