라틴어 문장 검색

nam in ungendis telis non est felicitas, sed peritia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7692)
referri enim potest et ad candorem pristinae pulchritudinis, et ad pallorem ex morte venientem, et ad frigus quod proprium mortuorum est, ut corpusque lavant frigentis et ungunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 392)
in te omnis domus inclinata recumbit totum digessit ante per species, et sic se contulit ad generalitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 591)
frigore morte, ut corpusque lavant frigentis et ungunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9511)
et pingues ungvine ceras omnis sucus, quo ungi potest, unguen dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4502)
liqvidum ambrosiae d. o. unxit eum, quo posset esse videndi numinis capax et habere licentiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4141)
corpus perduxit prius 'unxit'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4151)
"Non boni viri est, Marce frater, hominem domi forisque lateri tuo inhaerentem sic in hac inperitiae vulgaris caecitate deserere, ut tam luculento die in lapides eum patiaris inpingere, effigiatos sane et unctos et coronatos, cum scias huius erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam redundare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 1:2)
ut M. Lepidus, cum, ceteris se in campo exercentibus, ipse in herba recubuisset, "vellem hoc esset," inquit "laborare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:2)
Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 17:1)
dein cum se conlegisset idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 84:4)
dein cum se collegisset idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 84:5)
nam ut tibi ambulandum, ungendum, sic mihi dormiendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 14:6)
unctus est, accubuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 52 2:13)
sed ut in magna familia sunt alii lautiores, ut sibi videntur, servi, sed tamen servi, ut atrienses, at qui tractant ista, qui tergent, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non honestissimum locum servitutis tenent, sic in civitate, qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius servitutis locum paene infimum obtinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION