라틴어 문장 검색

quos non ideo excuso, quia non probem, sed ut sint magis admirabiles.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 264:2)
nam quis nescit, nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse, quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 10:3)
minora vero quaeque sunt ex mediis plerumque sunt talia, ut aliis sint concedenda, aliis non sint, aut pro persona, tempore, loco, causa magis ac minus vel excusata debeant videri vel reprehendenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 15:4)
itaque Cicero, quanquam erat in Cottam gravissime dicturus, neque aliter agi P. Oppii causa poterat, longa tamen excusavit officii sui necessitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 68:2)
verum id elegantissime cum eorum, a quibus ad se perductus esset, precibus, tum etiam adolescentia sua excusat, detracturus alioqui plurimum auctoritatis sibi, in causa praesertim suspecta, si eum se esse, qui temere nocentes reos susciperet, fateretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 75:2)
palliolum sicut fascias, quibus crura vestiuntur, et focalia et aurium ligamenta sola excusare potest valetudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 291:1)
Emerge ad meliorem vitam propitiis dis, sed non sic, quomodo istis propitii sunt, quibus bono ac benigno vultu mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excusati, quod ista, quae urunt, quae excruciant, optantibus data sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 12:3)
vitia nostra quia amamus, defendimus et malumus excusare illa quam excutere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 8:3)
habere non quo excuset sed quo glorietur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 16:2)
si quid mihi obiectum erit, aut negabo aut excusabo.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 7:4)
sic excusabant piratae ipsi, mihi cum praeciderent manus:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 3:21)
Illud ad excusandam epistolae crudelitatem adiciebat:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 14:12)
Quid est quod aut negandum mihi aut excusandum sit?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 6:4)
Latro dignus fuit miseratione qui ne excusare quidem errorem suum potuit.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 11:13)
set hoc aequale omnium est, ut uitia sua excusare malint quam effugere.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION