라틴어 문장 검색

ego autem quem potius adoptem aut invocem quam illum, quo defendente vincere didici?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 9 1:3)
videri volo redemisse, sed optimae mentis cogitata iam pridem maturo tempore enuntiare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 1:2)
hic te ita versari ut et publicanis satis facias, praesertim publicis male redemptis, et socios perire non sinas, divinae cuiusdam virtutis esse videtur, id est tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 11장 2:3)
id autem imperium cum retineri sine vectigalibus nullo modo possit, aequo animo parte aliqua suorum fructuum pacem sibi sempiternam redimat atque otium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 11장 3:2)
polluerat stupro sanctissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a iudicibus palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 1:2)
nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:4)
nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus L. Piso delationem nominis postularet, et contra Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu susceptas persequi diceret, cum auctoritas et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa iustissima, quod eum sibi Achaei patronum adoptarant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 1:2)
Nec curet alto regiam trucem vultu cliensve cenas impotentium captet, nec perditis addictus obruat vino mentis calorem, neve plausor in scaenam sedeat redemptus histrionis ad rictus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:2)
contubernalem meam redemi, ne quis in sinu illius manus tergeret;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:23)
Et Giton quidem iam dudum se ratione acutissima redemerat a cane;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:13)
Statim redemi fundos omnes, qui patroni mei fuerant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:20)
Habes tu quidem et fratrem, neque enim me piguit inquirere, sed quid prohibet et sororem adoptare?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:3)
Sequuntur auditores actoribus similes, conducti et redempti.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:2)
Verania Pisonis graviter iacebat, huius dico Pisonis, quem Galba adoptavit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 2:1)
Nam cum se captandum praebuisset, reliquit filiam heredem, quae illi cum fratre communis, quia genitam fratre adoptaverat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION