라틴어 문장 검색

Quinctio id nequaquam placebat, et Aristaenum contra omnium consensum disserentem cum haud dubia approbatione audivit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 297:1)
adversus eos ita disserendum erat, ne timorem vanum iis demendo spes incisa Philippum abalienaret, in quo plus ad omnia momenti quam in Magnetibus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 359:1)
ad ea Philippus longe aliam quam adversus Thessalos Perrhaebosque nuper ingressus disserendi viam non cum Maronitis inquit mihi aut cum Eumene disceptatio est, sed iam vobiscum, Romani, a quibus nihil aequi me impetrare iam diu animadverto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 314:1)
Eumenes tamquam ad Antiochum spoliandum me venit et, si diis placet, decem legatorum decretum calumniae impudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 324:2)
Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Naevius, adversus quem oratio inscripta P. Africani est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 615:1)
id eo magis enixe faciundum esse ut crimina delata ab Eumene fide rerum refellerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 478:2)
tum ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem re longe aliter disserentes legati auditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 170:1)
Ibi patrocinium mendacii susceptum esse vel abs te tali viro vel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur, si forte refelli possunt, ea quae me movent.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 3:3)
nos, qui sequimur probabilia nec ultra [quam] id quod veri simile occurrit progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli sine iracundia parati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:4)
Stoicos 1282, Platonem 346, reliquos philosophos 83120, velut Peripateticos (p. 438 22439 7 443 12444 7, contra quos 417 11418 21 disputatur), Antiochum (414 1926, refellitur 414 1618 415 511), Epicurum (88118 735, refellitur 26.27. 31). non placet hoc Theophrasto 415 12416 15 - non modo beatam vitam efficit sed etiam beatissimam (419 29 422 5 425 21 427 20 439 6;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.229)

SEARCH

MENU NAVIGATION