라틴어 문장 검색

namque alias bestias nantis aquarum incolas esse voluit, alias volucres caelo frui libero, serpentis quasdam, quasdam esse gradientis, earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures, non nullas abditas terraque tectas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:2)
Jam vero Superis convivae admittimur, alti Jura poli tractare licet, jamque abdita coecae Claustra patent Terrae rerumque immobilis ordo, Et quae praeteriti latuerunt saecula mundi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:9)
Huc decenni proelio irata virtus abditur, stipant graves Danai recessus, in suo voto latent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:5)
Sic forensibus ministeriis exercitati frequenter ad carminis tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem refugerunt, credentes facilius poema exstrui posse, quam controversiam sententiolis vibrantibus pictam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:3)
Refugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe semotae, ut fiat 'odi profanum vulgus et arceo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:5)
si quis sinus abditus ultra, si qua foret tellus, quae fulvum mitteret aurum, hostis erat, fatisque in tristia bella paratis quaerebantur opes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:4)
Hyblaeum refugit satur liquorem et naris casiam frequenter odit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 30:3)
Quae cum abdidisset cornea corpus domo Nec ullo pacto laedi posset condita, Venit per auras cornix et propter volans:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.4)
Vulpes, cubile fodiens, dum terram eruit Agitque pluris altius cuniculos, Pervenit ad draconis speluncam ultimam, Custodiebat qui thesauros abditos.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.1)
Is cum refugiens impari collo iugum Aetatis excusaret vires languidas:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.5)
mihi certe quotiens aliquid abditum quaero, ille thesaurus est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 2:4)
quo maius est sine praemio aeternitatis, sine praemio gloriae, abdere lacrimas operire luctum, amissoque filio matrem adhuc agere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:12)
quae nos refugimus, non quia severiores - unde enim?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 4:2)
An nescio quod libramentum abditum et caecum, quod cum exinanitum est, suscitat et elicit fontem;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 10:1)
Mox zothecula refugit quasi in cubiculum idem atque aliud.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION