라틴어 문장 검색

Nullum secretum est, ubi regnat ebrietas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 68:4)
"Nullum secretum, ubi regnat ebrietas. "
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 127:3)
Predicta servantes cum devocione, dante Domino, poterimus refici ad mensam Christi, in regno Dei, ad quod ille nos conducat, qui sinefine vivit et regnat in secula seculorum. Amen.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 48:1)
"Venite, benedicti patris mei, percipiteregnum, quod paratum est vobis ab origine mundi," ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. Amen.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 22:2)
"Verum taminimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se aducite huc, et interficite ante me."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 22:3)
"Et misericordia eius a progenies in progeniestimentibus eum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 9:4)
Summo igitur ope curemus ut nostra nomina sint consequencia rebus et vere sapientes sumus, veramque sapientiam taliter possideamus ut,omnia cum timore Domini facientes, per hanc scalam, duodecim gradus habentem, qui omnes gradus procedunt a timore Domini, valeamusscandere ad regnum Dei, ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. Amen.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 21:1)
Habeamusita in ore salem sapientiæ qui nobis proficiat ad vitam æternam, ad quamille nos perducat qui sine fine vivit et regnat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 30:26)
Dictum est quod quidam nobilis progenie haberet uxorem castam nimiumet formosam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:1)
Sciebat enim gloriosius esse pro Christo mori, quam regnare in hoc saeculo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:15)
Equos praebebo currules Hispanos, et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, vel certe ex dediticiis, qui ad nostra desciscunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 13:2)
Feliciorque meo iudicio Camillus exsulans quam temporibus eisdem Manlius, etiam si (id quod cupierat) regnare potuisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 13:6)
Harum interitu cognito, residuae ut imbelles domi relictae, extrema perpessae, et vicinitatis repensantis similia, funestos impetus declinantes, ad pacatiorem sedem transiere Thermodontis, quarum progenies longe deinde propagata, per numerosam subolem manu firmissima ad loca reverterat genitalia, secuto tempore populis diversarum originum formidabilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 19:1)
Qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu, rationes mundani motus et siderum, purosque sacrorum ritus (quantum colligere potuit) eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura, per suam quisque progeniem, posteris aetatibus tradunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 33:1)
Quae dum vanis conatibus agitantur, rex Sapor et procul absens et cum prope venisset, exploratorum perfugarumque veris vocibus docebatur, fortia facta nostrorum, foedas suorum strages, et elephantos, quot numquam se regnante meminerat, interfectos, exercitumque Romanum continuis laboribus induratum post casum gloriosi rectoris non saluti suae (ut memorabat) consulere, sed vindictae, difficultatemque rerum instantium aut victoria summa aut morte memorabili finiturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION