라틴어 문장 검색

nobis quia non est regredi facile, optimum est omnino non progredi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 4:2)
ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non fert mare;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 7:7)
Erat nauigium, immo fuerat, sed hoc putre, resolutis compagibus, infelix omen nauigationis.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 7:7)
Quomodo aliud est munus, aliud ipsa donatio, aliud qui navigat, aliud navigatio, et, quamvis in morbo aeger sit, non tamen idem est aeger et morbus, ita aliud est beneficium ipsum, aliud quod ad unum- quemque nostrum beneficio pervenit.
(세네카, 행복론, Liber VI 4:4)
Etiamne, si in illa navigatione pecuniam, quam saluti tuae contraxeram, naufragus perdidi, etiamne, si in vincula, quae detrahere tibi volui, ipse incidi, negabis me rettulisse gratiam ?
(세네카, 행복론, Liber VII 79:5)
Carissimum virum amiserat, avunculum nostrum, cui virgo nupserat, in ipsa quidem navigatione;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 135:2)
Si quis dicit optimum esse navigare, deinde negat navigandum in eo mari, in quo naufragia fieri soleant et frequenter subitae tempestates sint, quae rectorem in contrarium rapiant, puto hic me vetat navem solvere, quamquam laudet navigationem.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 48:1)
Sed faciendum erit, si in rei publicae tempus minus tractabile incideris, ut plus otio ac litteris vindices, nec aliter quam in periculosa navigatione subinde portum petas nec expectes, donec res te dimittant, sed ab illis te ipse diiungas.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 58:3)
ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non ferat mare, ignoscit non sequenti castra, si non potest, quamuis pater ipse militaris sit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.30)
ipse regreditur huc.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:49)
Sed tamen ego portabo eum et sic proiciam, ut ultra non regrediatur.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:53)
Hic quondam piger axe vectus uno nutabat cruce pendula viator sorbebatque rotas maligna tellus, et plebs in mediis Latina campis horrebat mala navigationis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana4)
Quibus tranquillam nauigationem et merita propria et intercessio beati martyris Albani parauerunt, quietosque eos suorum desideriis felix carina restituit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:13)
Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen paruissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:13)
Postulat Quoenburg (hoc enim erat nomen uirginis), ut ocius regrediaris ad eam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION