라틴어 문장 검색

Atrociorem igitur scelerum reatum vitia reliqua sequuntur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:6)
ne reliqua plebs sanctorum destituta praesidio, consilioque viduata graviorem subiret aerumnam:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:5)
eo quod nihil reliqui ad salutem supersit, cum salutis fundamentum virtus defecerit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:10)
ut reliquo corpori mensurae sibi convenientis ad gratiam decore quadraret caput hominis, et tamquam regale arcae adjungeret, ex quo cum sensus omnes ad caeteras partes corporis transfunderentur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:5)
quia oportuit sensus omnes in summo locari, unde omnia per reliquas partes officia dividerentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:2)
reliqua vero pars alvo purganda deducitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 2:8)
Reliquum cibi in ventrem defluit quem omnes ventrem appellamus sine adjectione, plerique dicunt ventrem inferiorem;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:18)
Secunda illa, quia nemo accusat naturam, cur reliqua corporis nostri membra moriantur solo capite sublato, cum multos videamus amputatis manibus et pedibus supervivere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:1)
ideoque abscisso eo, unde sensus nostri in reliquum corpus prodeunt, commoriuntur etiam omnia membra:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:3)
Sed jam salva expositione profundioris mysterii ad reliqua pergamus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:18)
substantiam autem et conversationem generis servaret humani velut perpetuitate tabularum, ut ex ea semen reliquum pullularet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:3)
Sed cum dixerit quod Noe memor fuerit, in auctore et praesule domus necessitudines ejus reliquas comprehendit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 2:4)
Simul exprimi videtur quidam reliquarum consensus necessitudinum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 2:5)
Et vindicavit semel ad exemplum timoris, pepercit in reliquum, ne dominaretur semper amaritudo peccati;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:11)
Siquidem ab omnibus venenatis abstinere debemus, licet huc quoque processerit luxuria, ut magis delectationi consulat quam periculo, et in plerisque resecto quod dicitur venenatum naturaliter inesse, reliquam partem ad cibum vindicet;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION