라틴어 문장 검색

Quod Erasistratus in podagricis expulit, ne in inferiores partes factus cursus pedes repleret, cum euidens sit omni purgatione non superiora tantummodo sed etiam inferiora exinaniri.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 9:3)
Vbi uero in quolibet uulnere uentum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linamentum, dum caro alitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 77:1)
Vbi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:5)
Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto uase oris angusti calida aqua repleto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 1:2)
Quod si spicula apparuerunt eaque breuia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, uacuumque ab his telum educi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 6:3)
Solet tamen euenire, uel a primo die protinus, uel postea facta exulceratione, dein per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:2)
Quod ubi incidit, specillo temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:3)
aut etiam adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere id, quod purget, tum quod eo loco repleat et cicatricem inducat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 3:2)
Ac si exessus est, ante [id foramen] uel linamento uel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 2:6)
at si is uehementer increuit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 7:8)
Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam - contectam eodem ante sed linteolo - protegat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:4)
si ex ulcere, caro idem repleuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 1:6)
Simul enim post haec et soluetur ab inferiore osse, quodcumque uitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 4:7)
eaque id, quod inter ossa uacum est, replet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:6)
Ac si bracchium fractum est, in primis considerandum est, alterum os an utrumque comminutum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION