라틴어 문장 검색

Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam — contectam † eodem ante sed linteolo — protegat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장120)
si ex ulcere, caro idem replevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 28장6)
Simul enim post haec et solvetur ab inferiore osse, quodcumque vitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장25)
eaque id, quod inter ossa vacum est, replet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장97)
nam et intermissus propter ciuiles aliquas necessitates ordo exercitationis corpus adfligit, et ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrime et senescunt et aegrotant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 3:2)
neque enim tam facile haec inani corpore quam repleto nocent.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 10:3)
Si quis uero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum perfundendumque oleo corpus et caput;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 10:1)
utilis plenis, biliosis omnibus, si uel nimium se replerunt, uel parum concoxerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 19:4)
Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque uomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 10:1)
Quin etiam calido oleo replentur utriculi, et in uasa fictilia, [similitudine] quas lenticulas uocant, aqua coicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 9:3)
Somno uero aptum est papauer, lactuca, maximeque aestiua, cuius coliculus iam lacte repletus est, morum, porrus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 32장 1:1)
Cum iam uenter et praecordia ultra modum repleta satisque refrigerata sunt, uomere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 6:2)
Vtriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farina iactum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 8:3)
deinde admouere uesicas bubulas uel utriculos oleo calido repletos, uel ex farina calidum cataplasma, uel piper rotundum cum ficu contusum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 3:6)
Quod Erasistratus in podagricis expulit, ne in inferiores partes factus cursus pedes repleret, cum euidens sit omni purgatione non superiora tantummodo sed etiam inferiora exinaniri.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION