라틴어 문장 검색

His illita fronte, cataplasma quoque superinjiciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae succus, aut cupressus adjecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 45:2)
Ex his supercrescentia collyrio, quod μεμιγμένον vocatur, optime reprimuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 48:2)
Supra percussum vero oculum, ad inflammationem leniendam, non est alienum imponere etiam cataplasma.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 82:3)
Cataplasmata quoque calida, subinde mutata, proficiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 3:5)
Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adjici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic, ut ex his pars dimidia sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 4:3)
Quod si gravior is dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas imponuntur, et ore humor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 1:4)
Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum illinuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 3:2)
gargarizandumque reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 1:5)
continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adjectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 1:2)
Ac mediocriter tumentem aqua quoque frigida eodem modo subjecta reprimit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIV De uvae morbo. 2:4)
Illud perpetuum est, post curationem, dum inflammatio manet, quale supra positum est, cataplasma superdare, et quotidie ulcera eadem ratione curare.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 9:3)
sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sint ex reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 26:4)
satisque est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 3:11)
Ergo quoties ulcus resolverit, eluere id, si reprimendus humor videbitur, vino ex aqua pluviatili mixto, vel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 3:1)
Ubi jam repressus videbitur humor, ulcusque purum erit, produci carnem conveniet, et foveri pari portione vini ac mellis, superque imponi spongiam ex vino et rosa tinctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION