라틴어 문장 검색

" Meministi quidem sub quadam arbore minimum umbrae spargente cum velles residere ferventissimo sole et esset asperrimus locus, in quo ex rupibus acutis unica illa arbor eruperat, quendam ex commilitonibus paenulam suam substravisse ?"
(세네카, 행복론, Liber V 140:4)
Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes tam supra se esse quam pro se sciunt, cuius curam excubare pro salute singulorum atque universorum cottidie experiuntur, quo procedente non, tamquam malum aliquod aut noxium animal e cubili prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum ac beneficum sidus certatim advolant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:4)
Quid expectas, ut te aut hostis aliquis per exitium gentis tuae vindicet aut rex a longinquo potens advolet ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:3)
Hinc illud est taedium et displicentia sui et nusquam residentis animi volutatio et otii sui tristis atque aegra patientia ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:1)
Nec aestimant, voluptas illa Epicuri - ita enim me hercules sentio - quam sobria ac sicca sit, sed ad nomen ipsum advolant quaerentes libidinibus suis patrocinium aliquod ac velamentum.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 61:2)
advexit volucrem nemus et silva residens venit:
(세네카, Hercules Oetaeus 16:4)
fulgent caelo sidera Ledae, patrio residet Bacchus Olympo, deus Alcides possidet Heben nec Iunonis iam timet iras, cuius gener est qui fuit hostis, vicit sapiens tamen obsequium coniugis altae pressusque dolor:
(세네카, 옥타비아 4:6)
o qualis altos quanta pressisti toros residens in aula!
(세네카, 옥타비아 10:20)
rupe ferventis residens in Aetnae,
(세네카, Thyestes 596:1)
dumque subit primo Capitolia nubila fumo, rettulit hirsutis bracchia secta rubis, et sua Tarpeia residens ita fleuit ab arce uulnera, uicino non patienda Ioui:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 415)
I licet ingreditur Tiberini gurgitis antrum, currebat fluvius residens et harundinis altae concolor in viridi fluitabat silva capillo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 147)
Ergo ut se mediam solio dedit, advolat omnis terra simul, tum quaeque suos provincia fructus exposuit:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 18)
ilicet hic summi resident septem sapientes, innumerabilium primordia philosophorum:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium17)
iunior huic iunctus residet collega, sed idem materiam cunctis creaturis aera credens iudicat inde deum, faceret quo cuncta, tulisse, post hos Arcesilas divina mente paratam conicit hanc molem, confectam partibus illis quas atomos vocat ipse leves.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium35)
"mos erit hic dominis hibernum sigma locare, huius conspicuo residens in culmine saepe dilectum nostris Musis simul atque capellis aspiciam montem;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem102)

SEARCH

MENU NAVIGATION