라틴어 문장 검색

nunc enim inopia reticere intelleguntur, tum iudicio viderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 110:4)
Namque ego illud adsentior Theophrasto, qui putat orationem, quae quidem sit polita atque facta quodam modo, non astricte, sed remissius numerosam esse oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 184:4)
Cum autem quaeritur quid sit optimum factu, aut utilitas aut spes efficiendi ad adsentiendum impellit animos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 4:3)
Sed ego, Tubero, (nam tecum aperte, quod sentio, loquar) non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui, quae vix coniectura qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat, ut oculis ea cernere videatur aut tractare plane manu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 25:7)
Adducor, inquit, ut prope modum adsentiar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 100:15)
Tum magis adsentiare, Laeli, si, ut omittam similitudines, uni gubernatori, uni medico, si digni modo sint iis artibus, rectius esse alteri navem committere, aegrum alteri quam multis, ad maiora pervenero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 102:2)
Adsentior vero renuntioque vobis nihil esse, quod adhuc de re publica dictum putemus aut quo possimus longius progredi, nisi erit confirmatum non modo falsum illud esse, sine iniuria non posse, sed hoc verissimum esse, sine summa iustitia rem publicam geri nullo modo posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 115:3)
GL 2.399K in quibus adsentior sollicitam et periculosam iustitiam non esse sapientis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 54:1)
et quamquam potest id lenius ferri, quam tu soles ferre, tamen adsentior nullum esse de tribus his generibus, quod sit probandum minus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 70:3)
Illud tamen non adsentior tibi, praestare regi optimates;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 70:4)
nec enim umquam sum assensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet mature fieri senem, si diu velis senex esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 42:6)
ex quo efficitur id, quod ego magno quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse senectutem quae se oratione defenderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 80:2)
1417 2433). Itaque se iis adsentiri, qui duo divinationis genera esse dixerint, artis unum particeps, expers alterum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.16)
Etenim nobismet ipsis quaerentibus, quid sit de divinatione iudicandum, quod a Carneade multa acute et copiose contra Stoicos disputata sint, verentibusque, ne temere vel falsae rei vel non satis cognitae adsentiamur, faciendum videtur, ut diligenter etiam atque etiam argumenta cum argumentis comparemus, ut fecimus in iis tribus libris, quos de natura deorum scripsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 11:1)
Nam cum omnibus in rebus temeritas in adsentiendo errorque turpis est, tum in eo loco maxime, in quo iudicandum est, quantum auspiciis rebusque divinis religionique tribuamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION