라틴어 문장 검색

cum ipse Tullius, qui non minus professus est philosophandi studium quam loquendi, quotiens aut de natura deorum aut de fato aut de divinatione disputat, gloriam quam oratione conflavit incondita rerum relatione minuat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 4:2)
Equidem inter omnia quibus eminet laus Maronis hoc assiduus lector ammiror, quia doctissime ius pontificium, tamquam hoc professus, in multa et varia operis sui parte servavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 16:2)
Maxime, inquit, praedicarem, quanta de Graecis cautus et tamquam aliud agens modo artifici dissimulatione modo professa imitatione transtulerit, ni me maior ammiratio de astrologia totaque philosophia teneret, quam parcus et sobrius operi suo nusquam reprehendendus aspersit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 18:2)
Reticente Avieno Symmachus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 16:1)
Nam repperi in libro quinto Rerum reconditarum Sammonici Sereni utrumque carmen, quod ille se in cuiusdam Furii vetustissimo libro repperisse professus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 6:2)
Sed forte ad notam seculi sui non sufficit Hortensius, vir alioquin ex professo mollis et in praecinctu ponens omnem decorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:1)
In qua quidem re, quo vobis studium nostrorum magis conprobetur, non reticebimus rem paucissimis notam, reprehensum Euripidem ab Aristotele, qui ignorantiam istud Euripidis fuisse contendit, Aetolos enim non laevum pedem habere nudum, sed dextrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 19:1)
Sic autem vitiis inretitos, si et hoc in conviviis exegerit loquendi ordo, feriet philosophia non sentientes, ut Liber pater thyrso ferit per obliquationem circumfusae hederae latente mucrone, quia non ita profitebitur in convivio censorem ut palam vitia castiget:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 22:1)
sed ab auctoritate vestra tamquam ab edicto praetoris impetrata venia gulae patronum, quia necesse est, profitebor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:3)
Adiecta hac una consultatione reticebo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:1)
Parcae, Me reticente, dabunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:44)
Suspiras, retices, gemis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVI3)
Quod ut custo- diturum me lecturi sciant, in ipso libelli huius limine profiteri brevissimo placuit epigrammate.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, poem pr8)
aut certe heroum secutus est morem, quibus quam mentiri turpe fuerat, tam vera reticere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3783)
et bene reticuit, ne taederet illos tam longae orationis, nihil ad se pertinentis, nisi studium audiendi intermissione renovasset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1012)

SEARCH

MENU NAVIGATION