라틴어 문장 검색

Congregato exercitu suo festinus perrexit ad Suessiones patremque suum de claustris liberavit atque Iudith de custodia revocavit, direxeruntque aciem contra Mahtfridum atque Landbertum, principes Lotharii consules, ut eos vinctos ad se adducerent aut etiam gladio detruncarent.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 52:3)
His ita gestis, Ludewicus rex congregato exercitu magno iter iniit ad Winodos.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 63:8)
Consilio enim inito miserunt sortes, a quo deorum suorum salutem consequi debuissent;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 63:12)
Argus init stabulum bobusqe ministrat.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:20)
non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum, nec qua regione, sed qua ratione uitam uiuere inierit, considerandum est.
(아풀레이우스, 변명 23:2)
nam quodcumque ad uos protuli, exceptum ilico et lectum est, nec reuocare illud nec autem mutare nec emendare mihi inde quidquam licet.
(아풀레이우스, 플로리다 9:12)
sed ab incepto temerario melior me sententia revocavit, ne morte multata Fotide salutares mihi suppetias rursus extinguerem.
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:3)
nam ubi me conspexit absolutum, capta super sexum et aetatem audacia lorum prehendit ac me deducere ac revocare contendit.
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:2)
Extorto etenim loro manibus eius me placidis gannitibus ab impetu revocatum naviter inscendit et sic ad cursum rursum incitat.
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:7)
Vix haec dicta, et statim lapidum congestus cessavit imber et infestorum canum revocata conquievit procella.
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:6)
lapsum deus revocans hominem
(ARCHIPOETA, I18)
pia voce revocat miseros
(ARCHIPOETA, I75)
et ut regnum revocet ad priorem statum,
(ARCHIPOETA, IX67)
Cumque ad ostium Sture fluminis advenissent, confestim tredecim naves paganorum, paratae ad bellum, obviaverunt eis, initoque navali proelio, hinc inde acriter pugnantes, pagani omnes occisi et omnes naves cum omni pecunia eorum captae sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 67 70:2)
Atque hoc modo vel annuam vel amplius absentiam tuam nulla querella revocaret, ne alius possideret terram non animae sed corpori pauperum necessariam, quorum tamen famem vivae arbores meae multo facilius mihique gratius, si diligenter colerentur, explerent.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION