라틴어 문장 검색

aeque miserabilis legatio Lyciorum, qui crudelitatem Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione attributi erant, querebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 65:1)
motus his senatus litteras Lyciis ad Rhodios dedit, nec Lycios Rhodiis nec ullos alii cuiquam nati liberi sint in servitutem dari placere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 68:1)
Lycios ita sub Rhodiorum simul imperio et tutela esse ut in dicione populi Romani civitates sociae sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 69:1)
Rhodiis ut nihil unum insigne, ita omnis generis, ut quaeque usus eorum postulaverunt, dona dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 231:2)
lycii quoque per idem tempus ab Rhodiis bello vexabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 309:1)
et legatio Rhodiorum . . . aderat Romae, cuius ferox erat nec falsa dicturus princeps, haud dubius quin Eumenes civitatis quoque suae crimina Persei criminibus iunxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 151:1)
venerant Rhodii legati ad purganda ea quae volgo iactari de civitate sciebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 275:1)
Rhodii maximi ad omnia momenti habebantur, quia non fovere tantum, sed adiuvare etiam viribus suis bellum poterant, quadraginta navibus auctore Hegesilocho praeparatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 475:1)
si pergerent Romani contra foedus movere bellum, tum omni gratia, ope nitendum fore Rhodiis ut reconcilient pacem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 484:3)
cum ceterorum id interesse, tum praecipue Rhodiorum, quo plus inter alias civitates dignitate atque opibus excellant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 485:2)
si bellum esset, ne quid ab Rhodiis speraret aut peteret rex, quod veterem amicitiam, multis magnisque meritis pace belloque partam, diiungeret sibi ac Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 487:2)
legati missi ad socias civitates regesque rogandos, ut in fide permanerent, dubitantibus Rhodiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII Periocha8)
tum ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem re longe aliter disserentes legati auditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 170:1)
Rhodii superbe commemoratis meritis suis erga populum Romanum et paene victoriae, utique de Antiocho rege, maiore parte ad se vindicata, adiecerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 173:2)
itaque cum id ultra pati non possent, legatos alios ad Persea in Macedoniam misisse qui ei denuntiarent Rhodiis placere pacem eum componere cum Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 176:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION