라틴어 문장 검색

de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieret in theatro populo convocato, qui locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, EVM DONARI VIRTVTIS ERGO BENEVOLENTIAEQVE QVAM IS ERGA POPVLVM ATHENIENSEM HABERET.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 1:5)
Neque enim si Philonem illum architectum, qui Atheniensibus armamentarium fecit, constat perdiserte populo rationem operis sui reddidisse, existimandum est architecti potius artificio disertum quam oratoris fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 62:1)
Disputabant contra diserti homines Athenienses et in re publica causisque versati, in quis erat etiam is, qui nuper Romae fuit, Menedemus, hospes meus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 85:1)
imiteturque illum, cui sine dubio summa vis dicendi conceditur, Atheniensem Demosthenem, in quo tantum studium fuisse tantusque labor dicitur, ut primum impedimenta naturae diligentia industriaque superaret, cumque ita balbus esset, ut eius ipsius artis, cui studeret, primam litteram non posset dicere, perfecit meditando, ut nemo planius esse locutus putaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 260:3)
De Antonio vero, quamquam saepe ex humanissimo homine patruo nostro acceperamus, quem ad modum ille vel Athenis vel Rhodi se doctissimorum hominum sermonibus dedisset, tamen ipse adulescentulus, quantum illius ineuntis aetatis meae patiebatur pudor, multa ex eo saepe quaesivi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 3:1)
Atque ego hoc ex eis saepe audivi, cum dicerent pergratum Atheniensis et sibi fecisse et multis principibus civitatis, quod, cum ad senatum legatos de suis maximis rebus mitterent, tris illius aetatis nobilissimos philosophos misissent, Carneadem et Critolaum et Diogenem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 155:1)
nam et Siculi in eo genere et Rhodii et Byzantii et praeter ceteros Attici excellunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 217:4)
Ita apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine consili atque ingeni Atheniensis ille fuisse Themistocles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:4)
Athenis iam diu doctrina ipsorum Atheniensium interiit, domicilium tantum in illa urbe remanet studiorum, quibus vacant cives, peregrini fruuntur capti quodam modo nomine urbis et auctoritate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 43:1)
tamen eruditissimos homines Asiaticos quivis Atheniensis indoctus non verbis, sed sono vocis nec tam bene quam suaviter loquendo facile superabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 43:2)
et inde decedens Athenis, ubi ego diutius essem moratus, nisi Atheniensibus, quod mysteria non referrent, ad quae biduo serius veneram, suscensuissem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 75:2)
de cuius vi dicendi sic accepimus, ut, cum contra voluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriae severius, tamen id ipsum, quod ille contra popularis homines diceret, populare omnibus et iucundum videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 138:2)
qui cum propter ignominiam iudicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus a Rhodiis legisse fertur orationem illam egregiam, quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:7)
nec vero levitatis Atheniensium crudelitatisque in amplissimos civis exempla deficiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 8:2)
si Athenienses quibusdam temporibus sublato Areopago nihil nisi populi scitis ac decretis agebant, quoniam distinctos dignitatis gradus non habebant, non tenebat ornatum suum civitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 71:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION