라틴어 문장 검색

nunc de Sigillaribus, ne ridenda me potius aestimes quam sancta dixisse, paucis recensendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 46:2)
Neque ego sum nescius vos nec tristitiam nec nubilum vultum in bonis ducere, nec Crassum illum quem Cicero auctore Lucilio semel in vita risisse scribit magnopere mirari.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 6:3)
et, ni fallor, inveni, ut iocos veterum ac nobilium virorum edecumatos ex multiiugis libris relatione mutua proferamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 8:2)
et iam primum animadverto duos quos eloquentissimos antiqua aetas tulit, comicum Plautum et oratorem Tullium, eos ambos etiam ad iocorum venustatem ceteris praestitisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 10:2)
Plautus quidem ea re clarus fuit, ut post mortem eius comoediae, quae incertae ferebantur, Plautinae tamen esse de iocorum copia noscerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 11:1)
Cicero autem quantum in ea re valuerit quis ignorat qui vel liberti eius libros quos is de iocis patroni conposuit, quos quidam ipsius putant esse, legere curavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 12:1)
Atque ego, ni longum esset, referrem, in quibus causis, cum nocentissimos reos tueretur, victoriam iocis adeptus sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 13:1)
ut ecce pro L. Flacco, quem repetundarum reum ioci oportunitate de manifestissimis criminibus exemit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 13:2)
Is iocus in oratione non extat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 13:3)
Iocos enim hoc genus veteres nostri dicta dicebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 14:3)
Novius vero Pomponiusque iocos non raro dicteria nominant.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 14:7)
Hinc Catonis iocus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 4:4)
Tunc luxuriam senis adulteri civitas subinde rumoribus iocisque carpebat, ut mala non tantum seria forent.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:5)
Vigebat in eo excedens iocos et seria mordacitas, ut hoc est ex epistola ad C. Cassium dictatoris violatorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 13:1)
Augustus, inquam, Caesar adfectavit iocos, salvo tamen maiestatis pudorisque respectu, nec ut caderet in scurram.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION