라틴어 문장 검색

non Primi Antonii neque Muciani ope Vespasianum magis adolevisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장4)
legatorum ius adolevit diuturnitate officii, vel quia minoribus maior aemulandi cura, proconsulum splendidissimus quisque securitati magis quam potentiae consulebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장6)
tuncque Veledae auctoritas adolevit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장6)
nam cuncta sponte edita aut manu sata, sive herba tenus aut flore seu solitam in speciem adolevere, atra et inania velut in cinerem vanescunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장3)
posteaquam robustior est factus, non minus multos amavit, in quorum amore, quoad licitum est odiosa, multa delicate iocoseque fecit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:1)
etenim illos segnes ad persequendum, hos autem tempore ad comparandum dato fecit robustiores.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:3)
quem cum videret domesticis opibus minus esse robustum, conciliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas nationes.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 2:1)
nec aliter uniuersos quam membra partisque imperii curae habuit, rectorem quoque solitus apponere aetate paruis aut mente lapsis, donec adolescerent aut resipiscerent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 48장 1:3)
ex ea continuo enata suboles adeo in paucis diebus adoleuit, ut non aequiperaret modo matricem, uerum et obtegeret frequentareturque columbarum nidis, quamuis id auium genus duram et asperam frondem maxime uitet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 11:2)
Corpore fuit amplo atque robusto, statura quae iustam excederet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 68장 1:1)
neque eo segnius adulescentulos equestris ordinis et quinque amplius milia e plebe robustissimae iuuentutis undique elegit, qui diuisi in factiones plausuum genera condiscerent - bombos et imbrices et testas uocabant - operamque nauarent cantanti sibi, insignes pinguissima coma et excellentissimo cultu, pu[e]ris ac sine anulo laeuis, quorum duces quadringena milia sestertia merebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 3:2)
Hos, qua natura fert, adolescere non sinunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 17:1)
"optamus, ut marem enitatur, cuius regnum dis adprobantibus sit futurum, quandoque adoleverit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 6:11)
adveniet tibi iam portans optata maritis Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx, quae tibi flexanimo mentem perfundat amore languidulosque paret tecum coniungere somnos levia substernens robusto bracchia collo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 14:1)
" Ad exercitum conficiendum, eximiam materiem, viros robustos, virtutisque indubitatae, et causae, de qua certatur, studiosos, hic invenio.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.37)

SEARCH

MENU NAVIGATION