라틴어 문장 검색

ab L. Licinio Lucullo et Q. Fulvio aedilibus curulibus ludi Romani ter toti instaurati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 523:3)
pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 524:1)
P. Aelius Tubero et L. Laetorius aediles plebis vitio creati magistratu se abdicaverunt, cum ludos ludorumque causa epulum Iovi fecissent et signa tria ex multaticio argento facta in Capitolio posuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 525:1)
ex hac rogatione senatus decrevit ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum populo Carthaginiensi quibus legibus ei videretur faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 579:1)
ludi Romani scaenici eo anno magnifice apparateque facti ab aedilibus curulibus L. Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 36:1)
et plebeii ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 38:1)
P. Sulpicio provincia Macedonia sorti evenit, isque rogationem promulgavit, vellent iuberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque illata sociis populi Romani bellum indici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 50:1)
rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 52:1)
aegre eam rem passi patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis, et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 54:1)
rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit, ut Philippi statuae et imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque diesque festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius maiorumque honoris causa instituta essent, omnia profanarentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 502:1)
frumenti vim magnam ex Africa advectam aediles curules M. Claudius Marcellus et Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 577:2)
plebeii ludi ab aedilibus L. Terentio Massiliota et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 579:1)
comitiis aediles curules creati sunt forte ambo qui statim occipere magistratum non possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 582:1)
petente Flacco ut legibus solveretur, senatus decrevit ut si aedilis, qui pro se iuraret, arbitratu consulum daret, consules, si iis videretur, cum tribunis plebis agerent uti ad plebem ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 584:1)
tribuni ad plebem tulerunt plebesque scivit ut perinde esset ac si ipse aedilis iurasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 585:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION