라틴어 문장 검색

Nonnulli credunt ingenuis pueris attributum, ut cordis figuram in bulla ante pectus annecterent, quam inspicientes ita demum se homines cogitarent, si corde praestarent, togamque praetextam his additam, ut ex purpurae rubore ingenuitatis pudore regerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 17:1)
Heredis fletus sub persona risus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:6)
Age, Servi non solum adolescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interroga­tionibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 2:2)
Hoc, inquit Servius, ex te quaero, quod mihi contigisse dixisti, quae faciat causa, ut rubor corpori ex animi pudore nascatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 3:2)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)
Nec dubitare de his poteris, cum nihil aliud sit rubor nisi color sanguinis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:2)
Nullum iam languidus aevo Evaluit revocare parens, coniunxve maritum Fletibus, aut patrii, dubiae dum vota salutis Conciperent, tenuere Lares:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:58)
Quis in urbe parentum Fletus erat!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:76)
fletus quid fundis inanes, Nec te sponte tua sceleri parere fateris?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:38)
rubor igneus inficit ora, Liventesque genas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:68)
Moestum, fletu manante, cadaver, Tristia non equidem Parcarum stamina, dixit, Respexi, tacitae revocatus ab aggere ripae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:23)
Nec non innumero cooperta examine signa, Vixque revulsa solo, maiori pondere pressum Signiferi mersere caput, rorantia fletu, Usque ad Thessaliam Romana et publica, signa- Admotus superis discussa fugit ab ara Taurus, et Emathios praeceps se iecit in agros;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:50)
Non gemitus, non fletus erat, salvaque verendus Maiestate dolor, qualem te, Magne, decebat Romanis praestare malis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:26)
Ut vidit cominus enses, Involvit vultus, atque, indignatus apertum Fortunae praestare caput, tunc lumina pressit, Continuitque animam, ne quas effundere voces Posset, et aeternam fletu corrumpere tamam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:48)
Vulneribus cunctis largos infundere fletus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION