라틴어 문장 검색

Iuris et aequarum cultor sanctissime legum, Veridico Latium qui regis ore forum, Municipi, Materne, tuo veterique sodali Callai+cum mandas siquid ad Oceanum - . An Laurentino turpis in litore ranas Et satius tenues ducere credis acus, Ad sua captivum quam saxa remittere mullum, Visus erit libris qui minor esse tribus?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII1)
Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos Et viridem Tethyn Oceanumque patrem, Ergo Numae colles et Nomentana relinquis Otia, nec retinet rusque focusque senem?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLIV1)
Ad quartum breve rus emit Otacilius.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIX2)
Iam senior Ladon Tiberinae nauta carinae Proxima dilectis rura paravit aquis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXV1)
Marri, quietae cultor et comes vitae, Quo cive prisca gloriatur Atina, Has tibi gemellas barbari decus luci Conmendo pinus ilicesque Faunorum Et semidocta vilici manu structas Tonantis aras horridique Silvani, Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi, Dominamque sancti virginem deam templi, Et quem sororis hospitem vides castae Martem mearum principem Kalendarum, Et delicatae laureum nemus Florae, In quod Priapo persequente confugit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCII1)
Saepe loquar nimium gentes quod, Avite, remotas, Miraris, Latia factus in urbe senex, Auriferumque Tagum sitiam patriumque Salonem Et repetam saturae sordida rura casae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVI1)
Hic pretiosa fames conturbatorque macellus, Mensa ibi divitiis ruris operta sui;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVI5)
Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII1)
Sed rus est mihi maius in fenestra.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII2)
nil recitabo tibi, Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas, Rura vel aeterno proxima Vergilio.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LII13)
Si te delectat numerata pecunia, vende Argentum, mensas, murrina, rura, domum;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXX6)
Cur saepe sicci parva rura Nomenti Laremque villae sordidum petam, quaeris?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII1)
Tu, Sparse, nescis ista, nec potes scire, Petilianis delicatus in regnis, Cui plana summos despicit domus montis, Et rus in urbe est vinitorque Romanus Nec in Falerno colle maior autumnus, Intraque limen latus essedo cursus, Et in profundo somnus, et quies nullis Offensa linguis, nec dies nisi admissus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII8)
Martis alumne dies, roseam quo lampada primum Magnaque siderei vidimus ora dei, Si te rure coli viridisque pudebit ad aras, Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LX1)
Si vicina tibi Nomento rura coluntur, Ad villam moneo, rustice, ligna feras.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XV Ligna acapna1)

SEARCH

MENU NAVIGATION