라틴어 문장 검색

hoc edito velut ultimo virtutis opere, Hannibal cum Hadrumetum refugisset, accitusque inde Carthaginem sexto ac tricesimo post anno quam puer inde profectus erat redisset, fassus in curia est non proelio modo se sed bello victum, nec spem salutis alibi quam in pace impetranda esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 476:1)
quae insueta liberae civitati species cum fremitum populi movisset, perturbatus militaris vir urbana libertate novem inquit annorum a vobis profectus post sextum et tricesimum annum redii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 498:1)
ceterum tanta fuga ex urbe facta erat ut, quia multis actiones et res peribant, cogerentur praetores T. Maenius et M. Licinius per senatum res in diem tricesimum differre, donec quaestiones a consulibus perficerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 190:1)
latera regis duo filii iuvenes cingebant, Perseus iam tricesimum annum agens, Demetrius quinquennio minor, medio iuventae robore ille, flore, fortunati patris matura suboles, si mens sana fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 62:1)
denuntiatum extemplo moenibus urbis Romae, Italia intra tricesimum diem excederent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 508:2)
Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui Posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 3:1)
Sciebant enim, ut Christiani, resurrectionem dominicam, quae prima sabbati facta est, prima sabbati semper esse celebrandam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 2:5)
en tibi Christum, infelix Iudaea, Deum, qui sabbata solvens terrea mortales aeterna in sabbata sumpsit, gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem possidet, imperii dominam sibi cedere 1 Romam conpulit et simulacra deum Tarpeia subegit, disce tuis, miseranda, malis, quo vindice tandem vana superstitio lex et carnaliter acta plectatur, cuius virtus te proterat ultrix.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3159)
propter fidem uidelicet dominicae resurrectionis, quam una sabbati factam, propterque spem nostrae resurrectionis, quam eadem una sabbati, quae nunc dominica dies dicitur, ueraciter futuram cum sancta ecclesia credebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 2:4)
hic ille est nobis qui septima sabbata conplet, ut caro nostra Deo tandem sociata quiescat, quam bis terna malis vexabant sabbata noxis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3330)

SEARCH

MENU NAVIGATION