라틴어 문장 검색

Duodecimo vero feriae sunt divae Angeroniae, cui pontifices in sacello Volupiae sacrum faciunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 7:1)
Masurius adicit simulachrum huius deae ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant perveniant patientiae beneficio ad maximam voluptatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 8:1)
Philochorus Saturno et Opi primum in Attica statuisse aram Cecropem dicit, eosque deos pro Iove terraque coluisse, instituisseque ut patres familiarum et frugibus et fructibus iam coactis passim cum servis vescerentur cum quibus patientiam laboris in colendo rure toleraverant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 22:1)
Huius etiam prima die ignem novum Vestae aris accendebant, ut incipiente anno cura denuo servandi novati ignis inciperet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 6:1)
Exta porriciunto, dis danto, in altaria aramve focumve eove quo exta dari debebunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 3:3)
Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, Vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum Constituam ante aras voti reus, extaque salsos Porriciam in fluctus, et vina liquentia fundam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 5:2)
Constituam ante aras voti reus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 6:1)
Multifariam enim legimus, quod litare sola non possit oratio nisi ut is qui deos precatur etiam aram manibus adprehendat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 7:2)
Inde Varro Divinarum libro quinto dicit aras primum asas dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus eas teneri:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 8:1)
Conumtatione ergo litterarum aras dici coeptas, ut Valesios et Fusios dictos prius nunc Valerios et Furios dici.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 8:3)
Talibus orantem dictis arasque tenentem Audiit omnipotens.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 9:2)
Nonne eo additum credideris, non quia orabat tantum, sed quia et aras tenebat, auditum?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 9:3)
Talibus orabat dictis arasque tenebat. item:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 9:5)
Tango aras, medios ignes ac numina testor, eandem vim nominis ex adprehensione significat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 9:6)
Principio delubra adeunt, pacemque per aras Exquirunt, et mox:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION