라틴어 문장 검색

celerius tantum et saepius id resolvendum est, multa magis aqua calida fovendum, diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장18)
Si quid tamen sit, quod adhuc spirante homine conspectu subiciatur, id saepe casum offerre curantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 43:2)
Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 68:2)
Et causae quoque aestimatio saepe morbum soluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 69:1)
modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 1:3)
Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 32:2)
Aestate uero et potione et cibo saepius corpus eget;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 36:1)
Vt saepius autem cibo utendum, sic exiguo est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 36:5)
Sed his uti non saepius quam alio cibo conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 38:4)
Quem uero frequenter cita aluus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 1:1)
Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum uidetur exponere, quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta uel periculis oportuna sint, quod genus aduersae ualetudinis in quo timeri maxime possit, non quo non omni tempore, in omni tempestatum genere omnis aetatis, omnis habitus homines per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur, sed quo minus * * * frequentius tamen quaedam eueniant, ideoque utile sit scire unumquemque, quid et quando maxime caueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 머리말 2:1)
Vrina uero rubra et tenuis in magna cruditate esse consueuit, et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 11:1)
Denique ipsa febris, quod maxime mirum uideri potest, saepe praesidio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 17:1)
Si dolor atque inflammatio est in iis partibus, quibus uiscera continentur, frequenter spirare signum malum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 35:3)
aluus si uehementius fluit aut saepius ducitur, hominem infirmat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION