라틴어 문장 검색

cuius generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Punicum malum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 4:1)
Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si uetus est, iunctaque oleo sal, nitrum, git, piper, quinquefolium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 5:3)
Si uero sudor exercet, duranda cutis est nitro uel sale, quae cum oleo miscentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 16:1)
si uehementius, rosa uel melino uel murteo, cui uinum austerum sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 16:3)
In his frictio quoque ex oleo et sale salubris uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 1:5)
si non liberauerat, decoquebat aquam sale adiecto eamque bibere cogebat, ut mouendo uentrem purgaret.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 3:4)
Si capitis dolores sint, rosam cum aceto miscere oportet et in id ingerere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 1:2)
deinde habere duo pittacia, quae frontis latitudinem longitudinemque aequent, ex his inuicem alterum in aceto et rosa habere, alterum in fronte;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 1:3)
Si acetum offendit, pura rosa utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 1:5)
si rosa ipsa laedit, oleo acerbo.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 1:6)
Iuuat etiam panis cum papauere iniectus, uel cum rosa, cerussa spumaue argenti.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 2:3)
Si uero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 4:1)
Mel purgat, rosa reprimit simulque siccescere non sinit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 4:2)
At si scabra non est sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 4:3)
ac nouissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, mouere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION