라틴어 문장 검색

Ideoque . . . non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, amicum quendam eius, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo inplicitum, negavit posse sanari;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장13)
cumque alter medicus Epirotes Philippus se sanaturum polliceretur, respondit illum ad morbum aegri respicere, se ad animum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장14)
ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae vitiato illo subinde nascatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장79)
neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장84)
quod admodum supervacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장9)
Si discussum his non est, utendum est cursu, frictione in eo, quod laesum est, leni et multa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장10)
Sed id supprimere sanguinem, ulcera ipsa sanare non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장12)
curationem tamen maturam, ne vehementer et diu laedat, desiderat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장20)
Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus neque quicquam ut ex ulcere excreatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장7)
neque enim res ulla magis iecur laedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장21)
Ubi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque inflante neque duro neque valido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장28)
Purgatur enim corpus, et quod intus laesurum erat, utiliter effunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장4)
Cum vero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis evocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id vitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장18)
et cum omnia fere medicamenta stomachum laedant malique suci sint, ad ipsius victu rationem potius omnem curam suam transtulit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 0장6)
laboriose vero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant vulnera, cum inposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION