라틴어 문장 검색

Non sic Libycis syrtibus aequor furit alternos volvere fluctus, non Euxini turget ab imis commota vadis unda nivali vicina polo, ubi caeruleis immunis aquis lucida versat plaustra Bootes, ut praecipites regum casus Fortuna rotat.
(세네카, 아가멤논 2:4)
Exhortatio est illa, non infitiatio beneficii, ne beneficia timeamus, ne ut intolerabili sarcina pressi deficiamus animo.
(세네카, 행복론, Liber II 159:2)
" Vicit Aeneas patrem, ipse eius in infantia leve tutumque gestamen, gravem senio per media hostium agmina et per cadentis circa se urbis ruinas ferens, cum complexus sacra ac penates deos religiosus senex non simplici vadentem sarcina premeret ;
(세네카, 행복론, Liber III 169:1)
exonerare enim se vult et gravi sarcina liberare.
(세네카, 행복론, Liber VI 178:2)
tanto aptiora portandis oneribus tarda iumenta sunt quam nobiles equi, quorum generosam pernicitatem quis umquam gravi sarcina pressit ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 112:4)
interim quantum per moras membrorum et hanc circumfusam gravem sarcinam licet, celeri et volucri cogitatione divina perlustrat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 80:2)
Circumcisae sunt peregrinantium sarcinae et quotiens festinationem necessitas itineris exegit, comitum turba dimittitur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 84:2)
suffecit ille huic sarcinae.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 16:5)
qui sarcinae ingenti cervices supponere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:3)
Etiam dum stamus sub sarcina, impares oneri vaccillamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 42:4)
numquid hoc quoque aliquis a deo exigit, ut bonorum virorum etiam sarcinas servet ?
(세네카, De Providentia, book 1 66:5)
ille ad tollendam magni ponderis sarcinam praeualet;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 9:3)
.dic sub Aurora positis Sabaeis, dic sub occasu positis Hiberis, quique sub plaustro patiuntur ursae quique ferventi quatiuntur axe, dic sub aeternos properare manes Herculem et regnum canis inquieti, unde non umquam remeabit ille.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:2)
non Oleniae lumina caprae, nec quae sequitur flectitque senex Attica tardus plaustra Bootes, nondum Boreas, nondum Zephyrus nomen habebant.
(세네카, 메데아 6:7)
vidimus caelo iubar ardens cometam pandere infestam facem, qua plaustra tardus noctis aeterna vice regit Bootes, frigore Arctoo rigens:
(세네카, 옥타비아 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION