라틴어 문장 검색

Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas, sed trahunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:4)
Prior ille sapiens est, quem non tela vibrantia, non arietata inter se arma agminis densi, non urbis inpulsae fragor territat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:1)
timidum illum sarcinae faciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:3)
Ista enim omnia, si non concidantur nec in hanc subtilitatem inutilem distrahantur, attollunt et levant animum, qui gravi sarcina pressus explicari cupit et reverti ad illa, quorum fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 16:2)
Quam fortia dorso iumenta sint quaeris, quorum hic unus est usus, sarcinam ferre.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 8:3)
Partem enim sarcinae ab utroque latere dependentes occupabant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 10:2)
" quamdiu homo stultus supervacuas sarcinas habui !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 14:4)
Quid, si contigisset illi adire has nostri temporis telas, quibus vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:4)
Quidquid circa, te iacet rerum, tamquam hospitalis loci sarcinas specta:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 24:1)
videbis araneorum pares telas, par in favis angulorum omnium foramen.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 23:3)
turpe est videri eas te habere sarcinas totas, quae e tuto concuti possint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 7:4)
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
arcus, victor, pace relata, Phoebe, relaxa umeroque graves levibus telis pone pharetras resonetque manu pulsa citata vocale chelys:
(세네카, 아가멤논 7:5)
aliena inerti tela mittis dextera, quid si ipse mittat?
(세네카, 아가멤논 10:59)
* agrestis iste alumnus evertet domum, quid ista vaecors tela feminea manu destricta praefert?
(세네카, 아가멤논 13:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION