라틴어 문장 검색

ut onera contentis corporibus facilius feruntur, remissis opprimunt, simillime animus intentione sua depellit pressum omnem ponderum, remissione autem sic urgetur, ut se nequeat extollere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 54:4)
ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque est nihil profici maerendo, nonne res declarat fuisse totum illud voluntarium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:4)
etenim si naturalis amor esset, et amarent omnes et semper amarent et idem amarent, neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 76:5)
tum intelleges, qui voluptatem maxime sequantur, eos minime consequi, iucunditatemque victus esse in desiderio, non in satietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:1)
Nam si Luminare in polo constitueretur, traheret illud singulas aquae partes constanter, absque actionis intensione & remissione, adeoque nullam motus reciprocationem cieret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 16:2)
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
(기도문, 사도신경15)
Avidius ad pompam manus porreximus, et repente nova ludorum remissio hilaritatem hic refecit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:8)
Ceterum scitis, quid plerumque soleat temptare humanam satietatem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:1)
Totoque corpore in amplexum eius immissus non praecantatis usque ad satietatem osculis fruor . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:17)
An si inter eos quos numquam vidimus floruisset, non solum libros eius verum etiam imagines conquireremus, eiusdem nunc honor praesentis et gratia quasi satietate languescit?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 8:3)
Actione tertia commodissimum putavimus plures congregare, ne si longius esset extracta cognitio, satietate et taedio quodam iustitia cognoscentium severitasque languesceret;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 18:1)
ego tamen te vel magis in remissionibus miror.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 1:2)
UT enim faces ignem assidua concussione custodiunt, dimissum aegerrime reparant, sic et dicentis calor et audientis intentio continuatione servatur, intercapedine et quasi remissione languescit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 11:2)
aliquando praeterea rideo iocor ludo, utque omnia innoxiae remissionis genera breviter amplectar, homo sum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 2:4)
quos iucundissimae remissiones sequebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION