라틴어 문장 검색

ceterum evulgatus pudor non satietatem, ut rebantur, sed incitamentum attulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장7)
mox flagitante vulgo ut omnia studia sua publicaret (haec enim verba dixere) ingreditur theatrum, cunctis citharae legibus obtemperans, ne fessus resideret, ne sudorem nisi ea quam indutui gerebat veste detergeret, ut nulla oris aut narium excrementa viserentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장3)
pigrum quin immo et iners videtur sudore adquirere quod possis sanguine parare.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 4:2)
finis sequendi nox et satietas fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 6:1)
discesserant obsessores, mixtus ex Chattis Vsipis Mattiacis exercitus, satietate praedae nec incruenti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장6)
itaque utrique rei occurram, quantum potuero, et medebor cum satietati tum ignorantiae lectorum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:3)
qui motus non minus sudorem excutiebat, quam si in spatio decurreret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 5:2)
tunc autem honorum satietatem ac requiem laborum praetendens commeatum petit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 2:2)
atque, ut auderet hortantibus, aequiore animo recedebat, ac ne sic quidem sine sollicitudine, taciturnitatem pudoremque quorundam pro tristitia et malignitate arguens suspectosque sibi dicens in certando uero ita legi oboediebat, ut numquam excreare ausus sudorem quoque frontis brachio detergeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 3:3)
Quotiens otium esset, alea se oblectabat, etiam profestis diebus matutinisque horis, ac lauabat de die prandebatque ad satietatem, ut non temere super cenam praeter Matianum malum et modicam in ampulla potiunculam sumeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 21장 1:2)
Pulvere simul ac sudore perfusum regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 3:2)
itaque ad satietatem quoque copia commeatuum instructus quadriduo in eodem loco substitit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 18:2)
campestre iter est in terra inter Tigrin et Euphraten iacenti tam uberi et pingui, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 14:1)
Tandem Laconum acies languescere lubrica arma sudore vix sustinens, pedem deinde referre coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 13:1)
Igitur cum tempestivis conviviis dies pariter noctesque consumeret, satietatem epularum ludis interpellabat non contentus artificum, quos e Graecia exciverat, turba:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION