라틴어 문장 검색

Et ille quidem ad haec exsequenda post medium Augustum in Italiam profectus est, imperator vero iter, quod in Brittaniam facere paraverat, propter famem, quae adhuc praevalida erat, usque ad initium autumni adgredi distulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:6)
Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:7)
Cumque hi qui infra civitatem erant inclusi, obsidione pertesi, fame attenuati, mortibus etiam suorum nimis afflicti, cernerent ex nulla parte sibi auxilium adfuturum, cum Nortmannis sibi notos agere coeperunt, ut data civitate vivi sinerentur abire.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:4)
Nortmanni vero a Luvanio regressi, videntes omne regnum fame atteri, relicta Francia tempore autumni mare transierunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:1)
nimius ardor solis, et fames subsecuta est, et pabula animalium, defecerunt, et pastus porcorum exuberans.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 70:3)
Fames magna in Saxonia, ita ut multi equis alerentur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 71:2)
Deinde autumnali tempore exiit edictum a regibus, ut ieiunium triduanum generaliter observaretur, inminente terrore famis pestilentiae, et terrae motus magnus per regna, ita ut desperatio humanae vitae plurimis accidit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:11)
Et postea aestivo tempore fames acerrima in multis provintiis subsequitur, maxime in Burgundia et Gallia, in quibus magna multitudo hominum acerbam sustinuit mortem, ita ut homines hominum corpora comedisse feruntur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:4)
Vulpe gerente famem coruum gerit arbor et escam Ore gerens coruus uulpe loquente silet.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:1)
sic geminat uisus odorque famem.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et ciconia 36:12)
Disce pati famis acre iugum, uel disce labori Cedere, teque tui cura laboris alat.
(ANONYMUS NEVELETI, De uentre et membris 59:5)
In stomachi fundo torpet obitque calor, Victa fame natura fugit, uis arida fauces Obserat et solitum non sinat ire cibum.
(ANONYMUS NEVELETI, De uentre et membris 59:9)
et idcirco diuitiae non melius in fundis et in fenore quam in ipso hominis animo aestimantur, qui si est auaritia egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri satiabitur, sed semper aliquid, ante parta ut augeat, mendicabit.
(아풀레이우스, 변명 19:4)
eo pacto cuppedinariis omnibus famem decernis;
(아풀레이우스, 변명 27:9)
ceterum eodem piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum insulam famem propulsasse;
(아풀레이우스, 변명 30:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION