라틴어 문장 검색

] haec animos ollis mulcebant atque iuvabant cum satiate cibi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:5)
Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 15:1)
Ecce dicendi genus quod nusquam alibi deprehendes, in quo nec praeceps brevitas nec infrunita copia, nec ieiuna siccitas nec laetitia pinguis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 15:1)
Videtis in angustum Latinam parabolam sic esse contractam, ut nihil possit esse ieiunius:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 26:1)
Omne quod dulce est cito satiat, nec diuturnam desiderii sui fidem tenet, sed in locum satietatis succedit horror.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 15:2)
Cur eadem potio meracior videtur ieiuno quam ei qui cibum sumpsit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 17:2)
Cur qui avidius vorant facilius satias capit quam qui eadem quietius ederint?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 21:2)
Cum multa, inquit, de potu et cibatu quaesisset Avienus, unum maxime necessarium, sponte an oblitus ignoro, praetermisit, cur ieiuni magis sitiant quam esuriant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 1:2)
Nescit plebes ieiuna timere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:32)
Non deest prolato ieiunus venditor auro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:57)
cum paene fideles Per tot bella manus, satiatae sanguine, tandem Destituere ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:4)
Exaudite preces, si vos satis ore nefando Pollutoque voco, si numquam haec carmina fibris Humanis ieiuna cano, si pectora plena Saepe dedi, et lavi calido prosecta cerebro;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:42)
Abstulimus terras, exclusimus aequore toto, Ad praematuras segetum ieiuna rapinas Agmina compulimus, votumque effecimus hosti, Ut mallet sterni gladiis, mortesque suorum Permiscere meis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:9)
Pompeius in arcto Agmina vestra loco, vetita virtute moveri, Cum tenuit, quanto satiavit sanguine ferrum!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:58)
Sed meminit, nondum satiata caedibus ira, Cives esse suos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION