라틴어 문장 검색

In scriptis errans propriis, aut hebrius esse, Aut magis insanus, aut dormitare putatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:6)
Hic pictura loquens scripto clamansque figuris, Muta tamen, totam numerandi predicat artem:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:15)
Illi scripture facies applaudit et illos Colligit in scripto, qui, ducti remige mentis, In superas abiere domos secretaque celi Scrutati, meruere sibi deitatis honorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:19)
Picture cedit uestis que tota figuris Scribitur et forma pretendit scripta libelli.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:8)
Ergo suam solers matrona recurrit ad artem Et presigne, decens, rutilans, immitabile, tersum, Grandi diffusum spacio scriptumque figuris Presentat Fronesi speculum, quo cuncta resultant Que locus empireus in se capit, omnia lucent, Que mundus celestis habet, sed dissona rerum Paret in hiis facies.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:13)
ut in eo velut in speculo, ipsius mundi scripta natura appareat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:20)
sic metonymicas rhetorum propositiones, quas in suae amplitudinis gremio rhetorica mater amplectens, multis suas rationes conflat honoribus, Cypridis artificii interdixi, ne si nimis durae translationis [0459A] excursu a suo reclamante subjecto, praemium alienet in aliud, in facinus facetia, in rusticitatem urbanitas, tropus in vitium, in decolorationem color nimius convertatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:33)
sed potius se grammaticis constructionibus destruens, dialecticis conversionibus [0459D] invertens, rhetoricis coloribus decoloratis suam artem in figuram, figuramque in vitium transfert:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:45)
Si quis enim armatur pecunia, tanquam loricis argenteis torrentis impetus Tulliani, fulgur incursus Hectorei, robur virtutis Herculeae, versipellis Ulyssea calliditas floccipenditur, in tantum enim habendi fames involvit, ut dialecticae muta sit subtilitas, rhetoricae languescat civilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:5)
cum Tullio, orationem rhetoricis colorum stellare sideribus;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:27)
Quare in libro De Summo Bono scriptum est, "Gloriosius est tacendoiniuriam fugore, quam respondendo superare."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 21:6)
Scriptum est enim, "Malus a se nunquambonum consilium refert."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 63:5)
Scriptum est enim, "Dubitare de singulis non est inutile."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 65:2)
Nam scriptum est, "Lucrum cummala fama dampnum est appellandum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 20:4)
Nam scriptum est, "Imperare sibimaximum est imperium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 51:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION