라틴어 문장 검색

Tristitia inhabilis est ad dispiciendas res, utilia excogitanda, periculosa vitanda, aequa aestimanda ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 25:3)
Et tamen dispice, ne hoc iam quoque ipsum sit supervacuum ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 111:4)
aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod oppressere franguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 3:2)
Quid, si pueris, quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos aequalium iocos spectent ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:4)
Si iratus est, demus illi spatium, quo dispicere quid fecerit possit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 153:3)
propter hanc uxorum maritorumque noctes strepunt litibus et tribunalia magistratuum premit turba, reges saeviunt rapiuntque et civitates longo saeculorum labore constructas evertunt, ut aurum argen- tumque in cinere urbium scrutentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 192:4)
Cum sublatum e conspectu lumen est et conticuit uxor moris iam mei conscia, totum diem meum scrutor factaque ac dicta mea remetior ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 209:2)
" Illud," inquit, "scrutor, quod ultra mundum iacet, utrumne profunda vastitas sit an et hoc ipsum terminis suis cludatur ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 30:2)
non sunt vulnere penitus impresso scrutanda praecordia :
(세네카, De Providentia, book 1 74:2)
" Nec desiit veritatem in ipso fine scrutari et ex morte sua quaestionem habere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 129:4)
Vobis autem vacat aliena scrutari mala et sententias ferre de quoquam ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 150:1)
Tanta tempestate confusus dispicere nil potui nec satis memineram.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.7)
Etiam uulnera infelicis in crimen scrutantur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.30)
[in matre si quod pignus etiamnunc latet, scrutabor ense viscera et ferro extraham.
(세네카, 메데아 15:25)
natura versa est, nulla lex utero manet, scrutemur, unde tantus hic extis rigor.
(세네카, 오이디푸스 5:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION