라틴어 문장 검색

nil occultum, iam patent omnia;
(ARCHIPOETA, I42)
et secretas eligunt sedes latebrarum,
(ARCHIPOETA, IV38)
ab eo sum monitus, ut secreta celem
(ARCHIPOETA, V31)
caeli tamen prodere vereor occulta.
(ARCHIPOETA, V35)
circumdant me gemitus in secretis locis,
(ARCHIPOETA, V83)
Sed non arbitror occultum tibi esse, si falsis opinionibus tanto quisque inseritur magis, quanto magis in eis familiariusque volutatur, multo id facilius in rebus veris animo accidere.
(아우구스티누스, 편지들, 2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus 1:3)
si autem fingitis, quae sunt ista etiam in publico vestra secreta?
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 4:4)
Cum post profectionem tuam nobis nuntiatum esset tumultuari homines et dicere se ferre non posse, ut illa sollemnitas prohiberetur quam laetitiam nominantes vinulentiae nomen frustra conantur abscondere, sicut etiam te praesente iam iam nuntiabatur, opportune nobis accidit occulta ordinatione omnipotentis dei, ut quarta feri a illud in evangelio capitulum consequenter tractaretur:
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 2:2)
Quapropter multo melius nec iuste cuiquam irascimur, quam velut iuste irascendo in alicuius odium irae occulta facilitate delabimur.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:10)
nam et nos metuebamus ne ab aliquibus perditis, qui saepe multitudini occulta con- spiratione miscentur, in violentam prorumperetur audaciam occasione seditionis inventa, quam velut iusta indignatione concitaret.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 1:3)
Res haec animi est, intus est, procul ab oculis secreta mortalium deo tantum modo nota est.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 8:8)
Rei quippe apertae ipsos testes adhibuit, rei autem occultae quem nisi deum?
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:5)
secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 8:2)
παρθενίην ζώνην et λέκτροιο θεσμόν et ἔργα φιλοτήσια, tot vero et tam evidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris honestisque verbis venerandum illud concubii pudici secretum neminem quemquam alium dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 4:2)
ita erat scilicet libramentis suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta concitum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION