라틴어 문장 검색

Sic et equitare, quod verbum e vocabulo equitis inclinatum est, et homo utens equo et equus sub homine gradiens dicebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 11:1)
Et sicut sectio capillorum nihil doloris ingerit, ita, si secetur vel dens vel os seu adeps seu cerebrum seu medulla, aberit omnis sensus doloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 12:2)
Sed, ut os secetur, omentum quod inpositum est ossi cruciatum, dum sectionem patitur, inportat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:3)
Nam et unguis quantus extra carnem crescendo pergit sine sensus secatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:1)
qui carni adhaeret iam facit, si secetur, dolorem non suo sed sedis suae corpore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:2)
Sicut capillus, dum superior secatur, nescit dolorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:3)
Aut enim gradiuntur animantia aut serpunt aut nando volandove vivunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 6:3)
In gradientibus lacertae et similia ex ovis creantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:1)
nam vespertilio volat quidem pellitis alis, sed inter volantia non habendus est qui quattuor pedibus graditur formatosque pullos parit et nutrit lacte quos generat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:4)
Hinc est quod Diana, quae luna est, ἄρτεμις dicitur, quasi ἀερότεμις, hoc est aerem secans.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 27:1)
Qualiter, undas Qui secat et geminum gracilis mare separat Isthmos, Nec patitur conferre fretum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:45)
Pulmonis anheli Fibra latet, parvusque secat vitalia limes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:56)
qua culta secat non vilior Hermus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:18)
Colchorum qua rura secat ditissima Phasis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:50)
Nec maris anfractus lustrandaque litora nobis, Sed recti fluctus soloque Aquilone secandi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION