라틴어 문장 검색

nam neque omnis aegritudo una ratione sedatur (alia est enim lugenti, alia miseranti aut invidenti adhibenda medicina);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:4)
constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem illum esse, quem magnanimum et fortem virum dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:3)
non enim video, quo modo sedare possint mala praesentia praeteritae voluptates - sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:2)
Poteris hanc simulationem et vultus confusione et lacrimis obumbrare, ut misericordia permotus gubernator indulgeat tibi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:14)
Convicio permotus quaerit Iuppiter Causam querelae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae ad solem.3)
Inde notis flexibus Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.6)
Equus sedare solitus quo fuerat sitim, Dum sese aper volutat turbavit vadum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Equus et aper.1)
tunc me tamen ut nova omnia novo metu permovebant.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 11:3)
Est quidem omnino turpis ista discordia, est tamen, quia plerumque evenit ut aliud auditores aliud iudices exigant, cum alioqui iis praecipue auditor affici debeat, quibus idem si foret iudex, maxime permoveretur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 6:2)
at cum longa dies sedavit vulnera mentis, intempestive qui movet illa, novat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1110)
dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:4)
Carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:5)
sive leves imis venti cohibentur in antris saxaque cum saxis et habentem semina flammae materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, antra relinquentur sedatis frigida ventis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:5)
At potissimum permovere nos debent permagnae iniquitates quae inter nos sunt, quandoquidem toleramus nonnullos digniores considerari quam alios.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:6)
Multae personae experiuntur altam inaequalitatem quae eas permovet ad res agendas maxima cum celeritate ut se operari sentiant, in constanti festinatione quae deinde eas ducit ad perturbanda omnia circumstantia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION