라틴어 문장 검색

"Sed ad ministerium iste sexus est aptior."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:22)
Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis servus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 19:1)
quae figura significat solem mundi esse caput et rerum satorem, omnemque vim eius non in quodam divisorum ministerio membrorum, sed in sola mente consistere, cuius sedes in capite est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 14:2)
nec concordant humores ex materiae varietate nascentes, nec efficiunt liquidum purumve sanguinem, in quem iecoris ministerio vertuntur, et in venas cum tumultu suo transeunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 11:2)
Ergo vertigine turbatum et simul agitatis humoribus oppressum languescit et ministerium suum deserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 5:2)
Spiramentum enim cerebri, quod paulo ante diximus, adsuetum rei iam non sibi novae non pavescit hunc motum nec ministeria sua deserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 7:2)
Nam cordi et iecori et spirandi ministeriis, quae omnia ad vivendum pertinet, vires de spinalibus quos dixi meatibus ministrantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:2)
Natura enim nihil superfluum, sed membra singula ad aliquod vivendi ministerium fecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 18:4)
et arcus, genus teli, quod huius ministerio sagittae arceant hostem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 209)
'honores' autem dixit vel propter ministerium poculorum, quod exhibuit diis remota Hebe, Iunonis filia, vel quod inter sidera conlocatus aquarii nomen accepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 286)
et mire 'rapuit', opus est enim celeritate ad tale ministerium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1767)
apparent dirae facies] [vel] quia 'dirae' appellantur quae sunt in ministerio Iovis, quando morbos aut letum aut bellum hominibus molitur, quia in XII.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6222)
in quibus est species delubri talis, ut praeter aedem area sit adsumpta deum causa, id est spatia relinquantur iuxta aras ministerii causa, ad sacrificia peragenda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 565)
foeda ministeria cruenta, more suo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6191)
alii calceos senatorios volunt, quia hoc genus calciamenti a Tuscis sumptum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4583)

SEARCH

MENU NAVIGATION