라틴어 문장 검색

At ego, quamquam graviter suscensens errori Fotidis, quae me dum avem fabricat, perfecit asinum, isto tamen vel unico solacio aerumnabilis deformitatis meae recreabar, quod auribus grandissimis praeditus cuncta longule etiam dissita facillime sentiebam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:7)
"Tam mollis ac teneri et admodum puer, defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres appetis atque eas liberas et connubia lege sociata corrumpis et intempestivum tibi nomen adulteri vindicas?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:5)
At ego, quamquam iam bellule suffarcinatus, gratiosum commendatioremque me tamen ei facere cupiens esurienter exhibitas escas appetebam:
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:4)
"valde enim fieri potest ut contubernalis noster poculum quoque mulsi libenter appetat."
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:13)
Nec mora, cum noctis atrae fugato nubilo sol exsurgit aureus, et ecce discursu religioso ac prorsus triumphali turbulae complent totas plateas tantaque hilaritudine praeter peculiarem meam gestire mihi cuncta videbantur, ut pecua etiam cuiuscemodi et totas domos et ipsum diem serena facie gaudere sentirem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:3)
"nam cum coeperis deae servire, tunc magis senties fructum tuae libertatis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:12)
"nec mihi vocis ubertas ad dicenda quae de tua maiestate sentio sufficit, nec ora mille linguaeque totidem vel indefessi sermonis aeterna series."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:8)
prohinc me quoque peti magno etiam deo famulum sentire deberem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:3)
quod de rebus humanis sentio,
(ARCHIPOETA, I11)
vos gravari sermone sentio;
(ARCHIPOETA, I170)
sentio per pulsum, quod non a morte procul sum.
(ARCHIPOETA, III19)
non est in me forsitan id, quod de me sentis.
(ARCHIPOETA, IV4)
Oratione autem finita, coeptum iter arripuit, et non multo post tempore, ut in oratione deprecatus fuerat, se ab illo dolore medicatum esse divinitus sensit, ita ut funditus eradicaretur, quamvis et hunc dolorem in primaevo iuventutis suae flore devota oratione et frequenti Deo supplicatione pius supplex nactus fuerat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:10)
sed neque his, qui ad huius modi administrationes temporalis honoris amore raptantur, neque rursum his, qui cum sunt privati, negotiosam vitam appetunt, hoc tantum bonum concedi arbitror, ut inter strepitus inquietosque conventus atque discursus cum morte familiaritatem, quam quaerimus, faciant;
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 2:3)
Itaque posteaquam missus sum in medium, tunc sentire coepi temeritates reprehensionum mearum, quamquam et antea periculosissimum iudicarem hoc ministerium.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION