라틴어 문장 검색

Nihil ex is, quae tam tristes agimus, senum est, nihil magnum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 198:1)
agedum dextra, conare aggredi ingens opus, labore bis seno amplius.
(세네카, Hercules Furens 19:13)
tu, tu penes quem iura praecipitis poli tuque, o sereni maximum mundi decus, bis sena cursu signa qui vario legis, qui tarda celeri saecula evolvis rota, sororque fratri semper occurrens tuo, noctivaga Phoebe, quique ventorum potens aequor per altum caerulos currus agis, et qui carentis luce disponis domos, adeste:
(세네카, 오이디푸스 3:32)
Prima languescit senum memoria longo lassa sublabens situ.
(세네카, 오이디푸스 10:43)
Et tamen si ad aetatem annorumque numquam obseruatum uiris fortibus numerum respicimus, sexaginta supergressus es nec potes non uideri nimis uixisse, qui moreris reipublicae superstes.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 6:3)
Vixit tres et sexaginta annos, ut si uis afuisset, ne inmatura quidem mors uideri possit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 22:2)
Vixit sexaginta et tres annos ita, ut semper aut peteret alterum aut inuicem peteretur, nullamque rem rarius quam diem illum quo nullius interesset ipsum mori uidit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 23:8)
Per te, M. Tulli, per quattuor et sexaginta annos pulchre actos, per salutarem reipublicae consulatum, per aeternam, si pateris, ingeni tui memoriam, per rempublicam quae, ne quid te putes carum illi relinquere, ante te periit, oro et obtestor, ne moriaris confessus quam nolueris mori.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 9:5)
coniunge soceros, perge, mactator senum, et hic decet te sanguis:
(세네카, Troades 1031:1)
quo bis sena volant sidera turbine,
(세네카, Troades 401:1)
hinc reduci datur omnis honos, et utrique magister militiae consulque micat, coniuncta potestas patricii, celerique gradu privata cucurrit culmina conscenditque senum puer ipse curulem, sedit et emerito iuvenis veteranus in auro.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 88)
"pondus non sustinet ampli culminis arta domus nec fulmen vallibus instat, quid, rogo, bis seno mihi vulture Tuscus haruspex portendit?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 27)
"Iam prope fata tui bis senas vulturis alas complebant (scis namque tuos, scis, Roma, labores):"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 154)
tum qua est ianua consulumque sedes, ambit quam paries utrimque senis cryptis carceribusque fornicatus, uno e quattuor axe sorte lecto curvas ingrederis premens habenas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium71)
Flavius Nicetius, vir ortu clarissimus, privilegio spectabilis, merito inlustris et hominum patriae nostrae prudentia peritiaque iuxta maxumus, praeconio, quantum comperi, immenso praesentis opusculi volumina extollit, insuper praedicans, quod plurimos iuvenum nec senum paucos vario genere dictandi militandique, quippe adhuc aevo viridis, ipse sim supergressus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION