라틴어 문장 검색

Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renovant et desiderium falso atque inani solacio levant, quanto iucundiores sunt litterae, quae vera amici absentis vestigia, veras notas adferunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 1:3)
tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria evocant nec extinctum memoriam reddunt, sed quiescentem inritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amisso aut vestis aut domus renovat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 1:1)
Seneca Lucilio suo salutem Peream, si est tam necessarium quam videtur silentium in studia seposito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 561)
Quotiens processeris, in ipso transitu aliqua, quae renovent cupiditates tuas, tibi occurrent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 2:4)
plus est flamma et eculeus et lammina et vulneribus ipsis intumescentibus quod illa renovaret et altius urgeret inpressum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 19:2)
Quia non rigorem potionis suae, quam capaci scypho miscuit, renovat fracta insuper glacie?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 23:4)
Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse considera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 10:5)
Parum est sumere unguentum, nisi bis die terque renovatur, ne evanescat in corpore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 13:5)
Cotidie mihi annum novum faciunt, quem ego faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi magnitudine, qui numquam maior est, quam ubi aliena seposuit et fecit sibi pacem nihil timendo, fecit sibi divitias nihil concupiscendo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 3:4)
Primum memoriam renovant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 21:5)
Sive alios observare volueris - liberius enim inter aliena iudicium est, sive te ipsum favore seposito - et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus et caris utile esse, nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium instruxeris, nisi illud frequenter et sine querella inter singula damna dixeris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 4:1)
At quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur, segreganda fuerunt et ideo seposita sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 5:3)
Sepone in praesentia, quae quibusdam placent, unicuique nostrum paedagogum dari deum, non quidem ordinarium, sed hunc inferioris notae ex eorum numero, quos Ovidius ait " de plebe deos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 1:1)
" Ita tamen hoc seponas volo, ut memineris maiores nostros, qui crediderunt, Stoicos fuisse;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 1:2)
inter bonos captiuos sepositus sum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION