라틴어 문장 검색

Itaque sunt conlocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno eurus, inter austrum et favonium ab occidente hiberno africus, inter favonium et septentrionem caurus, quem plures vocant corum, inter septentrionem et solanum aquilo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장26)
Nam ut orbium circa eundem cardinem sese uertentium qui est intimus ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum ueluti cardo quidam circa quem uersentur exsistit, extimus uero maiore ambitu rotatus quanto a puncti media indiuiduitate discedit tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid uero illi se medio conectat et societ in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:3)
cum in incerto statutae res sunt, in cardine esse dicuntur, et translationem verbi a ianua tractam volunt, quae motu cardinis hac atque illac inpelli potest.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6724)
cheles, sive manucla dicitur, longitudo foraminum trium, latitudo et crassitudo S. canalis fundi longitudo foraminum XVI, crassitudo foraminis , altitudo S. columellae basis in solo foraminum VIII, latitudo in plinthide, in qua statuitur columella, foraminis , crassitudo FZ, columellae longitudo ad cardinem foraminum XII, latitudo foraminis S, crassitudo . eius capreoli tres, quorum longitudo foraminum VIIII, latitudo dimidium foraminis, crassitudo Z. cardines longitudinis foraminis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장17)
Ergo cum omnia flumina magnitudinibus in orbis terrarum descriptionibus a septentrione videantur profluere Afrique campi, qui sunt in meridianis partibus subiecti solis cursui, latentes penitus habeant umores nec fontes crebros amnesque raros, relinquitur, uti multo meliora inveniantur capita fontium, quae ad septentrionem aut aquilonem spectant, nisi si inciderint in sulphurosum locum aut aluminosum seu bituminosum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION