라틴어 문장 검색

ad septentrionem Bora mons obicitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 349:2)
nam neque se Septentriones quoquam in caelo commovent, neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel, nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae occidunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 181)
Redito huc circiter meridie.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1100)
quid si hic manebo potius ad meridie?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1108)
Altero ad meridie.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7155)
item naturae decor erit, si cubiculis et bybliothecis ab oriente lumina capiuntur, balneis et hibernaculis ab occidente hiberno, pinacothecis et quibus certis luminibus opus est partibus, a septentrione, quod ea caeli regio neque exclaratur neque obscuratur solis cursu sed est certa inmutabilis die perpetuo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장34)
item quod spectat ad occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet, vespere fervet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장6)
quae autem ex calidis locis sub septentrionum regiones frigidas, non modo non laborant inmutatione loci valetudinibus sed etiam confirmantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장16)
cum septentrio, restituuntur in salubritatem, sed in angiportis et plateis non possunt consistere propter vehementiam frigoris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장10)
ita austri et septentrionis habebitur octavae partis designatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장35)
Itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare solet, africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circius et corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장43)
item quod erit spatium ab I ad K, erit septentrionis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장56)
Etiamque providendum est, ne impetus habeat a meridie.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장4)
Primum eligendus locus est quam calidissimus, id est aversus ab septentrione et aquilone.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장1)
ipsa autem caldaria tepidariaque lumen habeant ab occidente hiberno, si autem natura loci inpedierit, utique a meridie, quod maxime tempus lavandi a meridiano ad vesperum est constitutum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION